- COLUMBA Allectatrix
- COLUMBA Allectatrixmemoratur Suidae, ubi illam παλευτρίαν vocat. Nempe columba adeo simplex est, ut retia non evitet neque laqueos sibi paratos, cum se demittit ad cibum: non tamen omnis, sed quae allectatrici assider, unde ἠμένη πελειὰς, sedens columba Proverb. apud eundem, ἐπὶ τῶ ἁπλουςάτων, de simplicissimis. Alia ratio columbae est, quâ abutuntur Aucupes ad ceteras alliciendas. Aristophanes in Avibus,Τάς περιςερὰς ςθ᾿ ὁμοίως ξυλλαβὼν ἐίρξας ἔχει,Κᾴπαναγκάζει παλεύειν δεδεμένας εν δικτύῳ..Columbasque similiter correptas coercens detinetEt ligatas in reti cogit alias allicere.Ad quem locum Scholiastes, Εἰώθασιν, inquit, ἐκτυφλῶντές τινα τῶ ὀρνέων ἱςάναι εν δικτύῳ, ὅπως τῇ φωνῇ προςκαλοῖτο τὰ ὁμοιογενῆ, Solent excaecatam avem in laqueo detinere, ut voce congeneres advocet. Et columbas in hunc usum esse adhibitas, praerer Aristophanem, Philosophus quoque asserit, Histor. l. 9. c. 7. Αἱ περιςεραὶ ζῶσι καὶ ὀκτὼ ἔτη αἱ τετυφλωμέναι ὑπό τῶ παλευτρίας τρεφόντων αὐτὰς, Octo annos vivunt columbae, quae excaecatae aluntur, ut sint allectatrices. Vide Sam. Bochart. Hierozoici, Part. poster. l. 1. c. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.